Home Prior Books Index
←Prev   Proverbs 3 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

3:1  fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum
3:2  longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi
3:3  misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui
3:4  et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus
3:5  habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae
3:6  in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos
3:7  ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo
3:8  sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum
3:9  honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum
3:10  et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt
3:11  disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis
3:12  quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi
3:13  beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia
3:14  melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius
3:15  pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari
3:16  longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria
3:17  viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae
3:18  lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus
3:19  Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia
3:20  sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt
3:21  fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium
3:22  et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis
3:23  tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget
3:24  si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus
3:25  ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum
3:26  Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris
3:27  noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac
3:28  ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare
3:29  ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam
3:30  ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit
3:31  ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius
3:32  quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius
3:33  egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur
3:34  inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam
3:35  gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia